466

407. SDerSptltyfte bon g>. ©tcpfcan 31t SDfotnj unb bon 9tabengu'3frurg £ctuf<$ ükv bie Äivdje $u Sltjei unb üfcet ©ütev au bev 2Rojel, im aotemcfctb unb Sredjirgau. 1103.

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Notum esse cupimus Omni­bus in Christo fidelibus. qualiter ego Anseimus prepositus apud s. stephanvm de Mogontia. et Diezelinus prepositus de ravengerisburc ex. consulto uicissim eambiuimus bona ecclesiarum nostrarum propter vtilitatem ipsarum et com- petentiam locorum. Factum est autem hoc concambium. per manus nobilium uirorum et dominorum nostrorum Sigefridi uidelicet palatini comitis. et Ber- tholfi comitis de nueringes. cum consensu domini Rüthardi moguntine sedis archiepiscopi. in presentia domini Heinrici quarti romanorum inperatoris et augusti. ipso annuente ac magestatis sue auctoritatem omnimodo commodante. Data est ergo ecclesia in Älzeia. cum omni vtilitate et dotali manso. et uni- uersa determinatione. et decimatione. ecclesie s. stephani prothomartiris in mogontia. et econtra bona in lüde iuxta Mosellam sita. necnon et loca sub- scripta in pagis uidelicet Meinveit' et Trekere. in comitatu Bezelini comitis. primo curtis in Tris. cum suis attinentiis. Alisinz«. Kiracha. Eichin. Zcis- sin. Merthilaka. Wilre. Kardana. Berge. Inika. Fraesena. Chella. cum omnibus vtilitatibus suis hoc est in mancipiis vtriusque sexus. areis. edificii». terris cultis. et incultis. agris. pratis. campis. pascuis. siluis. venationibus. aquis. aquarumve decursibus. piscationibus. Molendinis. viis et inuiis. exiti- bus et reditibus. quesitis et inquirendis. cum legali iure, et banno. cunctis- que aliis que adhuc dici uel nominari possunt. tradita sunt ecclesie b. christo- phori in Ravengerisburc. Preterea curtis poleka. cum medietate ecclesie et decimationis. Curtis etiam hüsenrode. cum suis attinentiis züsse. Berbenbac. I&pah. et aliis multis. Necnon et hereditas in Moresdorf cum quarta parte ecclesie et decimatione. perpetualiter tradita sunt prefate ecclesie sine omni permutacione et contradictione. Ad munimen igitur concambii rationabiliter peracti. et contra fraudem reclamantium. placuit omnibus sigillo domini Rü­thardi moguntine sedis archiepiscopi. prcsens scriptum sigillari. in presentia domini Heinrici inperatoris et aliorum principum. quorum nomina inferius in hac karta notauimus. Bruno Treuerensis archiepiscopus. Fridericus colonien- sis archiepiscopus. Erueliardus wierzebwgensis episcopus. Bürkardus monas- teriensis episc. Otbertus leodicensis episc. Bürkardus Traiectemis episc. Em- bricho prepositus. Sigefridus comes palatinus. Otto comes de sütfene. Ber- tholdus comes de nitringes. Emicho comes siluester. et alii quam plurimi.

Acta sunt hec anno domin. incarnat. M.C.1II. indict. XI.

Slu« bem Dtiginal.