497
norum anno XI. imperante uero VI. Actum in italia in Castro Burgvlie. in dei nomine feliciter. Amen.
&u« bem äJJajiminer SRanufcript in SBetlin.
435. ©rjfctldjof 23nmo ju %xm ftetft ba3 (JoHenjer .§o[pttat au^fd^Iie^^ lieb unter bic 33ettoaltinuj beS geitlidjen (Si^tfc^ofg. 1117.
I. n. s. e. i. t. ego Bruno misericordia dei Treuirorum archiepiscopus notum esse uolo fidelibus tarn futuris quam presentibus. quod testimonio apo- stolorum quamplures fide caritatiue hospitalitatis deo placuisse conprobantium prouocauit animum ad construendum pauperibus Christi hospitale in domi- nicali terra Confluentie applicui. ut quia in aliis misericordie operibus proh dolor nimium neglectis, minorem spem habeo quam indigeo. saltem hoc uno animatus respirarem et superhabundantis gratiam dominice pietatis inter ce- teros peccatores implorare presumam. Hoc itaque hospicium in laudem dei ex paupertatis inde sollieitudine inceptum. sed dementia domini nostri Iesu Christi fauente aliorum fidelium deuotione adauctum. et de die in diem deo uolente adaugendum. ne ut sepe solet fieri per posterorum negligentiam aut uiolentiam infringatur. et res eius ad pauperum usus undecunque collecte di- lapidentur. monentibus et annuentibus fidelibus meis et amicis per manum treuerice sedis archipresulum meorum successorum ammodo regendüm et ea deuotionis fide qua a me inchoatum est custodiendum deliberaui. et per pre- sentem cartam eis trado. ea scilicet ratione. ut nullis unquam prepositis. nullius dignitatis uel conditionis hominibus aliquam potestatem super hanc dei domum et eius res quascunque concedant. sed ipsi ut deo rationem super suo commisso reddituri speciali cura foueant. regant et protegant. Et ut hoc omni euo stabile et illibatum permaneat. hanc nostrc confirmationis cartam sub anathematis uinculo corroboratam propria manu inscripsimus et sigillo nostro insigniri fecimus. Acta sunt hec anno domin. incara. M.C.XVII. mee autem ordinationis .XVI. indict. X. in domo s. Petri Treuiris, sub testimonio ho- rum. Ramberti pi-cpositi. Oodefridi decani. Adelheronis chorepiscopi. Theo- derici chorepisc. Godefridi chorepisc. Petri scolastici. Uuidemari cantoris et uniuersorum canonicorum s. Petri. laicorum uero liberorum. Willelmi co- mitis. Walrami comitis. Oodefridi comitis. ministrorum s. Petri. Ludouici. ßaldewini. Sygebodonis. Berewici. Confluentini. Ludouici. Henrici. En- gilberti. Friderici. Hermanni. Walteri iudicis. — . Sliiä bem Balduineo.
436. (Sr^ifcftof Slbalfcert gu SÖtain^ tefttrmvt bem Softer Sifpobenberg ein ©ttt ju äSinbeg&cvm. 1118, ben 30. Styril.
I. n. s. e. i. t. ego Adalbertus gratia dei s. Moguntine sedis archiepiscopus. notum facio tarn presentibus quam futuris Christi fidelibus. qualiter seruientes b. Martini. Wolpero et frater eius Budeger de Hatderheim in tem-
SD!itttlr§eintf<$e8 Utfunfcen6u$. 32
