498

pore predecessoris mei. domini Ruthardi archiepiscopi. ex consensu eius con- tradiderunt b. Dysibodo et fratribus inibi habitantibus pro remedio anime sue et parentum suorum. quicquid habuerunt predii in uilla WymindLiheym. in agris. in uineis. et curtim unam in eadem uilla cum omni pascuali iure in presentia domini Burkardi abbatis. At uero orta tempestate fluctuantis eccle- sie predecessor meus. Ruthardus archiepiscopus a sede sua est depulsus. et fratres k Dysibodi. quos isdem felicis memorie archiepiscopus. ob amorem superne remunerationis dilectione colebat. prediis ditauit. consilio letiücauit. ac omni misericordiali paternitate confouit. etiam a suis habitaculis eiecti sunt. Omnes ergo qui s. Dysibodi locum suis prediis propter deum ditauerunt. quia non erant ibi pro eis intercessores. sna licet iniuste receperunt. Ego autem Adalbertus gratia dei archiepiscopus pro Christo afflictus. pietatis uiscera ge- rens compassibiliter super afflictos. misertus sum loci sepe nominati sancti. pro iusticia destructi. et ablata que dictante equitatis ratione requirere potui. illis fratribus restitui. Inter que me presente Rutger predictus de Hatterheim et fratris sui Wolperonis uidua nomine Adelheit cum filio suo Wilhelmo ab­lata in Wymendisheim restituerunt. Ut autem hec inconuulsa omni perma- neant euo. cartam hanc inde conscribi. et sigilli mei impressione fii - mari pre- cepi. et banno meo constabiliui. Huius rei testes sunt, eiusdem ecclesie ab- bas nomine Adaluinus . . abbas de s. Iacobo. Wernboldus. Richardus ca- merarius. prepositus s. Marie in Erphesphurt. nomine Emercho. Dudo. pre- positus s. Victoris. Emest centurio. Arndt. Wolfuo et frater eius Folrat. Emicho. Eho. urbani. Hertwin et frater eius Arnolt de Winkela. Dieto. Hec autem acta sunt, anno domin. incarn. M.C.XVHL ind. XI. II. Kai. Maii.

Slu« bem ©iplomatat bet SIbtci, in ©atmjtabt.

437. evafctfd)of 23vuno ju Stier fd)cnft beut SlnbreaS-Ärofter in 6i3ln einen 3 e ^nten 31t Skcharach. 1119.

I. n. s. e. i. t. Bruno, dei. gratia. treuirensis archiepiscopus. Si ei qui misericordiam non facit. Judicium sine misericordia debetur! non dubinm est quin ei qui misericordiam facit. etiam a deo remuneratore misericordia pre- stetur. vnde ego Bruno s. Trevirensis ecclesie licet peccator archiepiscopus. meis excessibus ualde necessariam iudicans misericordiam dei. paupertati cu- iusdam congregationis que in bonore s. Andre? apostoli in Colonia metropoli deo deseruit. in his que'mei ivris fuerant. misericorditer subueni. Siquidem. ecclesiam illorum in meo episcopatu in villa Bachrecha sitam. de cuius deci- mis duas antehac partes possederant. in eorum potestatem plenius remisi. ita ut etiam de tercia parte que ipshis altaris presbiterum integre attinebat. amodo in augmentum prebende sue .VI. inarcas et dimidiam. singulis annis ipso presbitei'O eas persoluente in ipso die natiuitatis s. Thome apostoli per- cipiant. Quod benigno assensu Godefridi chorepiscopi mei. necnon eius de- cani OodeseaJci factum et corroboratum. in presentia meorum tarn clericoruni quam laicorum. necnon presente (!oloniem<i$ ecclesie prioratu. cuius etiam