586
per sollicitudine prouideamus. Eapropter dilectis filiabus nostris in Lunnech sub regula b. Augustini laudabiliter educatis. sed pro uariis et intollerabili- bus necessitatibus. quas inibi dampnose sustinebant. in locum cui nomen im- posuimus bellus locus extra Ualendren situm utilius et commodius. petitione dilecti fratris Folmari reuerendi abbatis a nobis translatis. cum benedictione dei et nostra feliciter ibidem letatis. speciale aliquid, unde apud illas nostri memoria semper haberetur conferre statuimus. de uniuersis itaque laboribus. que infra septa sua elaborauerint et animalibus quecunque in suis prediis educauerint. decimam ex hinc in perpetuum remittimus. Preterea in predio Ualendra quod dominus Bembaldus et frater eius Sigefridus de Isemburg. item et in Adenrode quam Udelricus eiusdem uille ciuis prefati loci ecclesie in elimosina tradiderunt. Si aliqua noualia fecerint decimam et ius episco- pale quod ad nos pertinet quia in foresta nostra sita sunt, intuitu omnipo- tentis dei pro remedio anime mee in caritate dei de cetero indulgemus. ut nostri memoriam iugiter suis habeant in orationibus. Hiis quoque adicien- dum utile duximus. si quis pro suffragiis orationum se ibidem tumulari pe- tierit. si sine nota excommunicationis sit nostra licentia sepeliatur. Decreui- mus etiam ut nulla deinceps ecclesiastica secularisue persona quamlibet in eo loco sibi presumat usurpare potestatem preter predictum abbatem Fol- marum suosque successores canonice electos. quibus quia ab eis exierunt obe- dientie eorum semper subiecte erunt. ac si forte quod absit aliqua controuer- sia exorta fuerit. quam abbas cum suis fratribus terminare nequiuerit. ad episcopum deferatur. Ad hec prenominata predia Ualendra. Adenrode et uniuersa que in presentiarum iuste possident uel possessure erunt. tarn in uillis quam in agris. uineis. pratis. nemoribus et ceteris pertinenciis eidem loco pace firma indicimus et banno nostro confirmamus. Ut hec igitur rata et inconuulsa permaneant. presentis scripti pagina et sigilli nostri impressione sub anathemate confirmamus. Si quis ergo in futurum banc nostre confir- mationis cartam quoquo modo uiolare atque infringere presumpserit. nisi de- bita satisfactione resipiscat. indignationem dei omnipotentis et beatorum apo- stolorum Petri et Pauli et nostram incurrat. Acta sunt hec Treueri. in generali synodo. IX. Kalend. Nouembris. anno dominice incarnationis M.C.XL.III. indictione III. anno ordinationis nostre XI. Testes etiam qui affuerunt sub- ter annotari fecimus. De clericis. Godefridus maioris ecclesie prepositus. Folmarus decanus. Arnoldus archidiaconus. Bruno archidiac. Alexander archidiac. Conradus prepositus s. Paulini. De abbatibus. Godefridus Ef- temacensis abbas. Sigervs s. Maximini abbas. Beriholdus s. Eucharii abbas. BicJiardus abbas de Sprenkirsbach. Liberi, comes Walramus de Arlon. Fri- dericus comes de Vienna. Gerlacus. Reynbaldus. Sigefridus fratres de Isemburg. Henricus de Katzenelenbogen. Ministeriales. Hermannus. Egil- bertus. Fridericus. Erfo. Ortuinus. Hermannus de Palatio. cum multis aliis quorum nomina scribere non potuimus.
«u6 bem erjfcifööflicfyen SMpIomatar II a.
