587

530. <£$$«( Sfoolf su Golu beurfunbet, ba§ ibm auf §Ber^t be« ©rafen Otto b. 3tljetnecf bie 23ogtei über bie Slbtet fiaacb über= tragen toorben, unb erläfjt bie bieSfaHfige 2}erorbnung. 1144, bett 4. Februar.

1. n. s. e. i. t. Ego Arnoldus dei gratia s. coloniensis ecclesie archie- piscopus omnibus tarn presentibus quam futuris in perpetuum. Quoniam of- ficii nostri ratio illud nobis apostoli ingerit. ut cottidiana instantia nostra sit sollicitudo omnium ecclesiarum sie s. coloniensi ecclesie. cui deo auetore licet indigne presidemus toto mentis nisu ineumbimus. ut pacem et quietem ita prouideamus et ordinern. ut futura posteritas illam se aeeepisse salubriter gratuletur. Presentem itaque paginam exarare preeepimus ut quod pia et rata fidelium deuotione constituitur. hoc nostro manuscripto incommutabiliter teneatur. Hac igitur nostra littera tanquam ore proprio notum fieri uolu- mus. quod ecclesia lacensii ab illustri comite palatino Henrico fundatore eius initiata et a, comite palatino Sigefrido herede successoreque eius admodum liberaliter promota. tempore predecessoris nostri archiepiscopi b. m. Friderici. b. Petro et nostre metropoli per manum Willelini filii eius assignata et sub- scripta. Verumtamen quoniam eandem ecclesiam bonis uel possessionibus b. Petri firmius et perfectius applicari oportuit. processu temporis comes Otto de Minecke prefatorum prineipum successor Gisilberto eiusdem cenobii abbate et uniuersis fratribus eius pari deuotione petentibus propria sponte cum uxore Gertrude et filio Ottone ab omni iure suo et potestate. heredumque suorum penitus absoluit. absolutumque b. Petro legaliter contradidit ac subiugauit. Lac forma compositionis interposita. quod fratres Ottone prenominato defuneto in capitulo eorum liberam habeant potestatem aduocatum eligendi. qui pro- prie in uulgari dinkuoit dicitur. qui seeundum tenorem priuilegii Henrici fun- datoris eiusdem loci hanc prouisionem de manu abbatis suseipiat ad tuitio- nem monasterii sepedicti pro salute anime sue. Hoc memoriter adiuneto. ut nullus successorum nostrorum alicui hominum aduocatiam prenominatam in feodo concedere presumat. Hie autem qui pro tempore aduocatiam admini- strabit bona ecclesie fideliter debet tueri et familiam eius humane traetare. Quod si forte aduocatus timoris dei oblitus. quod absit. quos fouere debuerat uiolenter oppressei'it. et ammonitus infra sex hebdomadas non satisfecerit tandem apostolico et nostro anathemate percussus aduocatiam amittat et alium idoneum sibi fratres eligant qui supradieta conditione eam administraturus suseipiat. Nos autem prefatum locum sub apostolorum prineipis clipeum exinde protegendum suseipientes. omnia que reuerendi patris nostri Innocen- tii munifica auetoritate concessa sunt uel que in posterum nostra successo- rumque nostrorum concessione conferri poterunt in perpetuum ipsi loco con- cedimus et firmamus. Prohibemus insuper et cum apostolica auetoritate om- nino abbati eiusque successoribus interdieimus bona ecclesie alicui in benefi- cium dare. et ea que pro communi utilitate concessa sunt priuatis usibus ap- plicare. Obeunte uero presente eiusdem loci abbate uel suorum quolibet suc