588
cessorum nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur nisi quem fratres communi consensu uel pars consilii sanioris secundum b. ßene- dicti regulam prouiderint eligendum. Electus autem de nostra sede primo inuestituram accipiat canonice examinandus et consecrandus ad diocesanum episcopum accedat. Misse uero publice siue stationes in ipso monasterio sine abbatis et fratrum uoluntate ab episcopis nostre sedis minime celebrentur. nee indebitis obsequiis fratres grauentur ne in seruorum dei recessibus popu- laribus occasio prebeatur ulla conuentibus. Quicquid postremo reliquorum monasteriorum abbates a munificentia nostra nobis seruientes aeeipiunt. eius- dem cenobii abbati nostra freto gratia fauorabiliter concedimus et largimur. Preterea queeunque bona quaseunque possessiones idem monasterium iuste et legitime possidet aut in futurum concessione pontificum. liberalitate regum uel prineipum. oblatione fidelium seu aliis iustis modis auxiliante deo pote- rit adipisci in perpetuum eidem loco confirmata et illibata consistere decre- uimus. In quibus hec propriis uocabulis duximus exprimenda. inprimis ip- sum locum qui lacus uocatur. ecclesia s. Dionysii in Cruft. uillas nomine Bella. Heida. Alkena. Gruft. Bedendorf cum omnibus appenditiis suis a Henrico comite palatino collatas. quatuor mansos in Cruft Sigefridi comitis palatini. mansum in eadem uilla a Wilhelmo comite traditum. allodium in Neuin. allodium in Euernaco. uineas in Winege & Leya. predium in Wadenheim, curtim in Budenharde. agros et uineas in Lutzink et in Mendig. allodium in Pumere. allodium in Olensa. mansum in Wilare. allodium in Ni- derhusen. in Pumere uineas et in Megina allodium ab Hermanno donatum. duos mansos in Werkenrode, uineas in Huthena. uineas in Chuchema. mansum a Rodolfo milite donatum. dimidium mansum et dimidiam partem lacus a Oerhardo comite donatum. duos mansos in Herhagen. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium nostre protectioni sub- iugatum temere perturbare. aut eius possessiones auferre. retinere aut mi- nuere. uel ullo modo uexare. sed ut omnia in perpetuum rata et inconuulsa permaneant. nostra auetoritate et banno per omnes temporum successiones roborauimus. et hanc cartam sigilli nostri impressione munitam signauimus. Testes quoque subter notare decreuimus quorum nomina sunt hec. episcopus monasteriensis Wemerus. maior prepositus et regni cancellarius Amoldus. Waltherus decanus. Oerhardus honnensis archidiaconus. Theoderieus prepositus ss. apostolorum. Berengerus prepositus s. Andree. Fridericus prepositus s. Georgii. Amilius abbas in Bruunlare. Wilhelmus abbas s. Martini. Cuno abbas sibergensis. Euerwinus abbas de Gladbach, liodolfus abbas tuitiensis. Walterus decanus s. Gereonis. Godefridus decanus s. Ouniberti. Theoderieus decanus s. Georgii. Laici liberi. comes Wilhelmus de Güliche. Walterus comes de Kessile. Otto de Are. Burkardus de Wide. Euerwinus de Stalburck. Gerlacus de Gladebach. Walterus de Hengebach. Ministeriales. Herimannus aduocatus. Adolfus dapifer. Bernhardus pincerna. Godo marscalcus. Uogelo eamerarius. Herimannus archicamerarius. Acta
