589

Colonie. anno dominice incarnationis M.C.XL.IIII. indictione .IX. episcopa- tus nostri anno .VIII. II. Nonas Februarii. in nomine domini feliciter..

SIu« bem 9ßtojefi bet Sbtet c. (Sötn, wegen bet 3uti«bidion in (Stuft, d. 1469 bi8 1550.

531. ftcnig (£<mrab III. Beftatigt einen ©üteriaufd) 3U ©cfcl Bei 6o= d)em jh)ifd)en ber Slbtei ©pvenfttebach unb bem ßivsfttft ©Bln. c. 1144.

I. n. s. e. i. t. Cunradm diuina fauente dementia rornanorum rex se- cundus. Ad regie clementie munificentiam pertinet. iustis religiosorum peti- cionibus exauditionis aurem pie accomodare. Quo circa nouerit omnium tarn future quam presentis fidelium nostrorum etatis industria. quod nos peticione uenerabilis abbatis Richai-di de Sprenchirsbach. atque interuentu Wibaldi ue- nerabilis stabulensis abbatis concessimus. et presentis edicto pagine confirma- uimus quandam commutationem et concambium quam fecit predictus Richar- dus abbas cum Arnoldo uenerabili coloniensi archiepiscopo. per manum re- uerendi Treuerensis archiepiscopi Atheroms. Sunt autem he possessiones. In uicinia castri Cvchemo sita est uilla nomine Sele. pertinens ad ecclesiam co- loniensem que est beneficium domni Regenbaldi de isenburch ab archiepis­copo coloniensi. iuxta quam uillam est quidam mons nomen habens Soch. qui ä media quadam rupe in longitudine usque in finem illius. et altitudine usque ad summum montis. et in descensu usque ad riuum penitus incultus fuit. Quem montem prcfatus abbas Richardus. et fratrcs sui de Sprenchirs- bach. per manum archiepiscopi sui Alberonis ut predictum est. per concam­bium cultarum uinearum que site erant iuxta supradictam Sele. cum domno archiepiscopo coloniense Arnoldo ecclesie Sprenchirsbacensi mancipauerunt. pre- sente et consensum prebente domno Regenbaldo de isenburch. qui hoc in feodo habebat. coniuentibus etiam Dvdechino de eunch. cuius itidem benefi­cium fuit a domno Itegenbaldo. et item Theoderico de toazenacho. qui tercio loco illud ä Dvdechino possederat. Quod ut predictum est auetoritate regia confirmantes. bannum super predictum montem consentiente Iohanne mini- steriali nostro de Cvchemo qui in beneficio habebat. prenominate ecclesie tra- didimus. Vt autem huius nostre donationis siue traditionis pagina firma et inconuulsa permaneat. sigilli nostri impressione eam insigniri iussimus. ma- nuque propria ut infra apparet. corroborantes. qui presentes aderant testes. subnotari feeimus. Quorum nomina hec sunt. Älbero treuirensis archiepis- copus. Arnoldus coloniensis archiepiscopus. Heinricus leodiensis episcopus. Herimannits palatinus comes de Reno. et frater suus Heinricus de cacene- lenboge. Robertus comes de Lurenburch. Heinricus comes de Lemburch. et frater suus comes Walerannus. Otto comes de Rinecha. Reinaldus comes de Bar. Heinricus comes de Saines. Reimbaldus de isenburch. et frater suus Oerlachus. et ceteri quamplures.

Signum domni Cunradi rornanorum seeundi regia inuictissimi.