35

nes quaem domnus et genitor bone memorie pippinus quondam rex ad ip- sum monasterium concessit uel delcgauit. in ipsa tenore et consuetudine sicut antea fuerunt. et ceteri fiscalini sunt nostri absque alicuius eontradictione ad iam dicto loco debeant permanere. tarn de causas eorum inresponsis quam- que aliam legem et consuetudinem sicut reliqui infra regna nostra habuerint fiscalini. et antea in unumquemque pago habuerunt consuetudinem. Cuius nos propter nomen domini et anime- nostrae remedium eorum petitionibus nequiuimus denegare. sed in omnibus prestitisse et confirmasse cognoscite. Precipientes ergo iubenaus atque prceipimus. ut nullus quislibet de fidelibus nostris. neque de iudiciaria potestate qui iamprefata casa dei uel rectores eius nee homines ad ipsum s. locum deseruientes quem domnus ac genitor noster ibi concessit de bac re inquietare. nee calumniam generare nullatenus presu- matis. nisi ut diximus nostris et futuris temporibus. sicut antequam dommis ac genitor noster eos adsuper scripta casa dei delegasset partibus suis deser- uierunt. ita simili modo ad eundem s. locum in ea tenore deseruire debeant. tarn in responsis dando. quamque et reliquam legem ac consuetudinem sicut ceteri fiscalini habere uidentur. Et ut haec preeeptio firmior habeatur ac per tempora melius conseruetur. manu propria subter firmauimus et anulo nostro sigillare iussimus.

Signum Karoli gloriosissimi regis.

Data mense nouembrio. anno VIII. et. VI. regni nostri.

Actum Theodonis itilla publica, in dei nomine feliciter. amen.

9luS bfm (joftmtn ©u* bft %bU\.

30. ^reeavie mit ber 2tbtet ^tütn. 776-7. Prestaria Walane.

Domno atque meritis uenerando. mvero abbate de monasterio s. salua- toris prunuenne. ego uualac dum omnibus non habetur incognitum. qualiter ego res meas in pago mosalinse super fluuio salmonna in uilla que dicitur stiperiore ad monasterium s. saluatoris per strumenta delegaui. sed postea mea fuit peticio. et uestra seu scruorum dei qui in ipso cenobio commorare uidentur decreuit uolunlas. ut ipsas res uestras supe.rius nominatas. michi per uestrum beneficium prestai-e debuissetis. quod ita et fecistis. id est ipsa por- cione quod ut supra dixi de parte genitore meo francone et germano meo uuarimbedd michi aduenit. quod ego ut iam dixi per strumenta ad monaste­rium s. Mihiatoris delegaui. neenon et uineolas duas super fluuium moseüa ad porto jrinyontio. in ea uero racione. ut ipsas res uestras superius nomina­tas per uestrum beneficium excolere atque usu fruetuario tenere debeam. et nicliil exinde neque uendendi. neque alienandi potestatem habeam. nisi ut iam dixi quamdiu aduiuo. per uestrum beneficium tenere et excolere faciam. Unde adeensimus nos ipsos annis in luminaribus ipsius basilice ad festa s. sahtatoris denarios. Uli. aut in cera. aut in argento. et si de ipso censo negligens aut tardus apparuero cum fide facta pro censo soluere faciam et

3*