36
de ipsas res expoliatus quamdiu aduiuo esse non debeam. post nieum quo- que decessum ipsas res emelioratas. casa s. saluatoris seu rectores ipsius abs- que ullius iudicis consignatione. uel expectata traditione recipere faciant.
Actum sugiaco uilla. anno nono regnante karolo gloriosissimo rege. Pre- caria quam ego uualac fieri rogaui. S. daxüone. S- Teodfredo. S. uual- tario. S. Gunthachro. S. Olone. S- Bobone. S. maghinfredo. S- ildrado. S. Gislebert. S. Sigifredo. S. Uulferio. S. theodone. S. Ugoni. ego Blid- garius rogatus scripsi.
Prestaria uualane de salmonna in pago bedinse.
Sluä bem golbnen S3uct> b« «btei.
31. @i«te5ert* <Sd>enfung on tue 3ü6tei $rüm. 777, 27. fto&etnfcer. Carta Gisleberti.
Si aliquid de rebus nostris ad loea sanctorum conferimus. hoc nobis pro- cul dubio in eterna beatudine retribuere confidimus. Igitur ego in dei nomine gislebertus pro remedium anime mee uel pro eterna beatudine. ut aliquid de peccatis meis pius domnus minuere dignetur. dono ad monasterium s. saluatoris. qui est constructum infra terminos bedinse atque ardinne. ubi riuulus qui dicitur detinbach ingreditur in fluuio prumia. ubi uir uenerabilis asuerus abba prcesse uidetur. hoc est in pago bedinse rem iure proprietatis mee in loco qui dicitur uuicus. quem de parte genetricis mee bertsuindane michi obuenit. similiter et in pago carasco in loco qui dicitur uualamar-uilla quicquid in ipsa uilla habere uisus sum. hoc est. terris. siluis. pratis. pas- cuis. aquis aquarumue decursibus. omnia et ex omnibus. totum et ad integrum, ad iam dicto monasterio s. saluatoris dono. trado atque transfundo perpetualiter ad possidendum. Si quis uero. ^quod futurum esse non credo. si ego ipse quod absit. aut aliquis de heredibus ac proheredibus meis. aut ulla opposita persona qui contra hanc traditionein uenire temptauerit. aut eam infrangere uoluerit. iram trine maiestatis incurrat. et insuper inferat par- tibus ipsius monasterii cum cogente fisco auri uncias X. argentum libras qua- tuor coactus exsoluat. et quod repetit euindicare non ualeat. sed presens traditio ista omni tempore firma et inuiolata permaneat cum stipulatione sub- nixa. Actum prumia monasterio sub die. V. kalend. decembris. anno. X-; regnante domno nostro karolo. gloriosissimo rege.
Signum gislebert. qui hanc donationem fieri & firmare rogauit S. Er- naldo. S. sicardo. S. theodonio. S. uuarinbald. nodricus clericus scripsit,
Carta quam gislebertus fecit in pago bedinse in loco nuncupante Uuic. et in pago carasco in uualmaruilla.
SluS bem golbnen 93ucb ber äbtet.
