44

39. 2öalafreb<8 ©cbenfung be3 #ofe$ SDiebettbcrf an bie 2lfctei ^riim. 801, 13. 2lptü.

Donacio Walafredi in pago Caroasco in Didonisuilla.

Domino ac uenerabili in christo patri. asuario abbati de monasterio s. saluatoris. qui est constructus in finibus ardinn^ super fluuium qui uocstur prurnia. ubi turma monachorum deo seruientium adiuncta esse uidetur. qui pro omni populo christiano omnipotenti deo die noctuque preces uel hostias offerri non cessant. ego enim in dei nomine uualafredus donator admonet me diuina misericordia et conpunctio cordis. ut aliquid de res meas domno munus offerre deberem. quod ita et feci. ideo dono. trado. atque transfundo pro anime mee remedium uel pro eterna retribucione. et ideo compus men- tis mee. meumque uoluntatis arbitrium plena & integra deuotione per hanc paginam donationis dono. donatumque in perpetuum esse uolo. hoc est manso meo una cum curtilis et uilares in didoneintla. ubi riuolus qui uocatur 7«,'- misaccola fluere uidetur. cum terris uel superposito. tarn siluis quam et pra- tis. siue pascuis. uel aquis aquarumue decursibus. mobile & immobile, omnia et ex omnibus. totum et ad integrum quantumeumque ad ipso manso aspi- cit. uel quicquid de parte genitricis mee tlyeodane michi ibidem legibus ob- uenit. uel quicquid ego de amitane mee boban^ ibidem comparaui. dato pre- cio meo. tarn de alode quam et de comparato seu de qualibet adtracto mea ibidem uidetur fuisse possessio uel dominatio. ita ut ab hac die habendi, te- nendi. dandi. uendendi. commutandi. et in omnibus regendi. uel quicquid exinde ad profectum monasterii iam prefati s. saluatoris facere uolueritis. li- beram ac firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis uero quod futurum esse non credo. si ego ipse. aut aliquis de heredibus meis uel pro- heredibus. seu quislibet extranea persona contra hanc donationem seu tradi- tionem nostram ullum umquam tempore uenire uoluerit. aut eam infrangere conauerit. inferat uobis tantum et aliud tantum. quantumeumque presens do­natio, uel traditio ista in se continet. et insuper auri uncias. III. argento pondera. V. coactus exsoluat. et quod repetit euindicare non ualeat. sed hec donatio, neenon et traditio ista omni tempore firma permaneat. stipulatione subnixa.

Actum prurnia monasterio. idus aprilis. in anno. XXXIII. imperante domno nostro karolo gloriosissimo rege.

Signum uualafredo qui hanc donationem uel traditionem fieri et adfir- mare rogauit. filio eius consenciente. Signum uuarinbaldo. S. leetardo. S- Gauzhebno. S. adalhelmo. S. Gaganulfo. S. Ilarigario.

Sluä bem gotbnen Surf) bet Mbtei.