45
40. ^tönig Äarl ber ©tofce fd)enft bem (Srjbif^of Sßeomab bie Orte (?ert>ia imb ©erbiacinrt. 802, bett 1. September.
In nomine sancte & indiuidu e trinitatis. Karolus diuina fauente dementia imperator augustus et Francorum patricius. comitibus. et ducibus tarn ultra quam circa Penum & Ligerim degentibus tarn praesentibus quam et fu- turis. Id nobis ad augmentum et stabilitatem regni nostri procul dubio in dei nomine credimus pertinere. si peticionibus sacerdotum et ecclesiarum dei fidclium rectis peticionibus assensum prebemus. Ideoque uir apostolicus Weomadus et frater eius Basinus et missus noster Aufericus ad nos uenien- tes retulerunt nobis. quod praedecessores nostri reges ob edificationem sua- rum animarum quasdam res ad liscunj publicum pertinentes tradiderunt s. Petro ad Treuericam ecclesiam uidelicet Ualeniacum cum omnibus appendi- ciis suis, excepto loco Ceruiam nominato et Seruiaco cum foreste regia ipsa autem retinuerunt sibi causa uenationis. Quapropter deprecati sunt predicti fideles nostri. ut predicta loca Ceruiam et Seruiacam pariter cum foreste. que ad fiscum respiciebat traderemus. ad s. Petrum. ne sub occasione ipsius forestie circumiacentes res s. Petri uastarentur. Igitur nos eorum petitioni- bus annuentes legali iure tradidimus ad Treuericam ecclesiam s. Petri su- pradicta loca Ceruiam uidelicet et Seruiacum cum omnibus ad ipsa loca per- tinentibus. campis. pratis. pascuis. aquis aquarumque decursibus. siluis. cul- tis & incultis. uiis & inuiis. exitibus & reditibus. cum foreste quem adnio- dum ad fiscum nostrum pertinebat cum omni integritate tradidimus atque sanccimus. biis locis determinatam. ex eo loco. ubi Primantia fluuius oritur usque ad biscofelt. et sie uia publica usque ad Marciacum et sie inde usque 6arouua in Mosellam fluit. Inde ad locum Lyue nominatum. a Li/ue autem illuc ubi bhdelicha in Troganum fluuium cadit. inde recto tramite ad ortum fiuminis Primantie. Hanc igitur forestem quam legali more s. Petro tradidimus per bannum nostrum omnibus prohibemus. ut nemo successorum nos- trorum regum uel quelibet alia persona bestiam in ipsa capere quaeunque uenationis arte absque licentia Treuerensis ecclesie pontificis presumat. Quod si quis fecerit bannum nostrum soluere cogatur. Et ut hoc nostre auetori- tatis preeeptum absque transgressione seruetur. hoc praeeeptum scribi iussi- mus et manu propria firmauimus. atque anuli nostri impressione sigillari feeimus.
Signum Karoli serenissimi imperatoris.
Svauis ad uicem Arcamboldi cancellerii recognouit.
Data Kalend. Septembr. anno ti'igesimo quarto. indictione XI.
Actum Haristalio palatio in dei nomine. Amen.
8tl8 bem Balduineo. Littera putrefaeta.
